Löydetty 268 Tulokset: estis
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. (Epistula I ad Corinthios 7, 23)
Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino? (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 12)
quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)