Löydetty 295 Tulokset: erunt
De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. (Liber Ieremiae 48, 34)
Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas”. (Liber Ieremiae 49, 13)
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)
Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt! Gladius ad fortes illius, qui timebunt! (Liber Ieremiae 50, 36)
Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui diripientur! (Liber Ieremiae 50, 37)
et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei; (Liber Baruch 2, 32)
et avertent se a dorso suo duro et a nequissimis adinventionibus suis, quia memores erunt viae patrum suorum, qui peccaverunt coram Domino. (Liber Baruch 2, 33)
et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)
A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices. (Liber Baruch 6, 45)
Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)
Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)
Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis; (Prophetia Ezechielis 5, 16)