Löydetty 1195 Tulokset: ergo

  • Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “Simon Ioannis, diligis me plus his?”. Dicit ei: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce agnos meos”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)

  • Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, (Actus Apostolorum 1, 21)

  • Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. (Actus Apostolorum 2, 41)

  • propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me”. (Actus Apostolorum 10, 29)

  • Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 32)

  • Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”. (Actus Apostolorum 10, 33)

  • Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. (Actus Apostolorum 11, 17)

  • His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. (Actus Apostolorum 11, 18)

  • Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: (Actus Apostolorum 13, 40)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina