Löydetty 788 Tulokset: erant

  • Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. (Liber I Samuelis 22, 11)

  • Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum?”. (Liber I Samuelis 23, 3)

  • At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. (Liber I Samuelis 23, 24)

  • Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. (Liber I Samuelis 23, 26)

  • Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. (Liber I Samuelis 25, 7)

  • Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges. (Liber I Samuelis 25, 16)

  • Et aiebat David: “Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)

  • Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)

  • his, qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether (Liber I Samuelis 30, 27)

  • Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)

  • Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; (Liber II Samuelis 1, 11)

  • sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina