Löydetty 2327 Tulokset: eos
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)
neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. (Epistula ad Galatas 1, 17)
Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. (Epistula ad Philippenses 3, 17)
gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; (Epistula ad Colossenses 1, 12)
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. (Epistula ad Colossenses 4, 5)
ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 12)
Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)