Löydetty 2327 Tulokset: eos
Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”. (Actus Apostolorum 9, 21)
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. (Actus Apostolorum 9, 22)
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)
Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)
Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. (Actus Apostolorum 11, 15)
Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur. (Actus Apostolorum 12, 19)
Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; (Actus Apostolorum 12, 21)
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)
Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)
Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. (Actus Apostolorum 13, 50)
At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; (Actus Apostolorum 13, 51)