Löydetty 344 Tulokset: eligere septem
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
Et interrogabat eos: “Quot panes habetis?”. Qui dixerunt: “Septem”. (Evangelium secundum Marcum 8, 5)
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. (Evangelium secundum Marcum 8, 8)
“Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?”. Et dicunt ei: “Septem”. (Evangelium secundum Marcum 8, 20)
Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; (Evangelium secundum Marcum 12, 20)
et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. (Evangelium secundum Marcum 12, 22)
In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem”. (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. (Evangelium secundum Marcum 16, 9)
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, (Evangelium secundum Lucam 8, 2)
Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)