Löydetty 220 Tulokset: dico
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)
Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)
Dico autem vobis quia templo maior est hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)