Löydetty 401 Tulokset: desertum Cades et Barne et Mare Marizo et Mare Iericho et Nagev et mare Mare Jerusalem
Dixit autem Dominus: “Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
Et ingressus perambulabat Iericho. (Evangelium secundum Lucam 19, 1)
Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “Rabbi, quando huc venisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)