Löydetty 402 Tulokset: decem pestes Moscheh Sina et Castra
Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. (Apocalypsis Ioannis 13, 1)
Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)
Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17, 7)
Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)
Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; (Apocalypsis Ioannis 17, 16)
Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; (Apocalypsis Ioannis 20, 9)