Löydetty 35 Tulokset: coronam

  • Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu? (Liber Iob 38, 32)

  • Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo. (Liber Psalmorum 21, 4)

  • et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos”. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)

  • Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)

  • Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)

  • venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit. (Liber II Maccabaeorum 14, 4)

  • Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)

  • Stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 32)

  • ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis. (Liber Ecclesiasticus 32, 3)

  • ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae. (Liber Ecclesiasticus 47, 7)

  • ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina