Löydetty 53 Tulokset: consilio

  • Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti. (Liber Genesis 45, 8)

  • Gens enim absque consilio est et sine prudentia. (Liber Deuteronomii 32, 28)

  • Convenitque universus Israel ad civitatem quasi unus homo, eadem mente unoque consilio, (Liber Iudicum 20, 11)

  • Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, (Liber I Regum 12, 13)

  • Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti”. (Liber I Regum 12, 28)

  • et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos”. Credidit consilio eorum et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: “Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul”. (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum; (Liber II Paralipomenon 10, 13)

  • Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: “Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te?”. Discedensque propheta: “Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo”. (Liber II Paralipomenon 25, 16)

  • Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)

  • Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo. (Liber II Paralipomenon 30, 2)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina