Löydetty 329 Tulokset: coniuratio Saul
Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. (Liber I Samuelis 17, 11)
David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. (Liber I Samuelis 17, 15)
Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 19)
Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)
Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”. (Liber I Samuelis 17, 33)
Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. (Liber I Samuelis 17, 34)
Et ait David: “Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius”. Dixit autem Saul ad David: “Vade, et Dominus tecum sit”. (Liber I Samuelis 17, 37)
Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)
Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “Non possum sic incedere, quia nec usum habeo”. Et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)
Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner?”. Dixitque Abner: “Vivit anima tua, rex, quia non novi”. (Liber I Samuelis 17, 55)