Löydetty 46 Tulokset: clamaverunt

  • Et procidens omnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt dicentes: (Liber Iudith 6, 18)

  • Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabatur spiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poterant effugere de medio eorum. (Liber Iudith 7, 19)

  • Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibus senioribus: (Liber Iudith 7, 23)

  • Et factus est fletus magnus in medio ecclesiae omnium unanimiter, et clamaverunt ad Dominum Deum voce magna. (Liber Iudith 7, 29)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. (Liber Psalmorum 18, 42)

  • ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. (Liber Psalmorum 22, 6)

  • SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 34, 18)

  • Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. (Liber Psalmorum 107, 6)

  • Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 107, 13)

  • Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 107, 19)

  • Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. (Liber Psalmorum 107, 28)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina