Löydetty 362 Tulokset: caeco Pater
et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)
Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)
Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Iesus autem respondit eis: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 21)
Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, (Evangelium secundum Ioannem 5, 22)
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; (Evangelium secundum Ioannem 5, 26)