Löydetty 2806 Tulokset: bis

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum. (Epistula II Ioannis 1, 2)

  • Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)

  • misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur. (Epistula Iudae 1, 2)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. (Epistula Iudae 1, 3)

  • Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae; (Epistula Iudae 1, 12)

  • quoniam dicebant vobis: “In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”. (Epistula Iudae 1, 18)

  • Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, (Apocalypsis Ioannis 1, 4)

  • Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)

  • Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus; (Apocalypsis Ioannis 2, 24)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina