Löydetty 21 Tulokset: auris
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)
Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. (Liber Ecclesiastes 1, 8)
quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur. (Liber Sapientiae 1, 10)
Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)
Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea. (Liber Ecclesiasticus 16, 6)
Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. (Liber Isaiae 48, 8)
Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat; (Liber Isaiae 59, 1)
Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)