Löydetty 289 Tulokset: animam

  • Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. (Liber Psalmorum 30, 4)

  • Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 31, 14)

  • Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. (Liber Psalmorum 35, 4)

  • Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. (Liber Psalmorum 35, 13)

  • Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 35, 17)

  • Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. (Liber Psalmorum 38, 13)

  • Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 40, 15)

  • Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. (Liber Psalmorum 41, 3)

  • Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)

  • Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)

  • Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. (Liber Psalmorum 49, 16)

  • Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 54, 5)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina