Löydetty 687 Tulokset: aes

  • Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. (Liber Deuteronomii 4, 20)

  • Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua. (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die. (Liber Deuteronomii 4, 38)

  • Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus. (Liber Deuteronomii 5, 3)

  • ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”; (Liber Deuteronomii 8, 17)

  • sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)

  • Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem; (Liber Deuteronomii 11, 4)

  • neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 12, 9)

  • Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini. (Liber Deuteronomii 17, 16)

  • introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues (Liber Deuteronomii 21, 12)

  • Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina