Löydetty 31 Tulokset: accedens

  • Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et dixit: “Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc die”. (Liber Iudith 13, 7)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • Et accedens tentator dixit ei: “Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)

  • Et accedens unus scriba ait illi: “Magister, sequar te, quocumque ieris”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 19)

  • Tunc accedens Petrus dixit ei: “Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)

  • Et ecce unus accedens ait illi: “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”. Qui dixit ei: (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)

  • “Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)

  • Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 30)

  • Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)

  • Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 24)

  • Et confestim accedens ad Iesum dixit: “Ave, Rabbi!” et osculatus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina