Löydetty 15 Tulokset: abundantia

  • quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)

  • Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. (Liber Genesis 41, 49)

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur; (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta et lapidum; et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela. (Liber I Regum 10, 27)

  • Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. (Liber Iob 5, 26)

  • Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. (Liber Iob 36, 18)

  • Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. (Liber Psalmorum 33, 17)

  • Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. (Liber Psalmorum 72, 7)

  • In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem. (Liber Proverbiorum 14, 23)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit”. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina