Löydetty 143 Tulokset: XV Liber Samuelis Samuel

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • “Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)

  • Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. (Liber I Samuelis 15, 12)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Dixitque Samuel: “Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?”. (Liber I Samuelis 15, 14)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: “Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte”. Dixitque ei: “Loquere”. (Liber I Samuelis 15, 16)

  • Et ait Samuel: “Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel (Liber I Samuelis 15, 17)

  • Et ait Samuel: “Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)

  • Et ait Samuel ad Saul: “Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel”. (Liber I Samuelis 15, 26)

  • Et conversus est Samuel, ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est. (Liber I Samuelis 15, 27)

  • Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)

  • Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina