Löydetty 794 Tulokset: Wallensis Ierusalem
Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 9)
Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)
Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 33, 21)
Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 1)
Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)
Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 5)
dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 7)
Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 9)
Abiit igitur Helcias et hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba haec. (Liber II Paralipomenon 34, 22)
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)
At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 29)