Löydetty 527 Tulokset: Viri
Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. (Liber Iob 32, 21)
Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. (Liber Iob 34, 10)
Viri intellegentes loquentur mihi, et vir sapiens, qui audiet me: (Liber Iob 34, 34)
Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. (Liber Iob 36, 24)
quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper! (Liber Psalmorum 49, 3)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas. (Liber Psalmorum 76, 6)
Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. (Liber Psalmorum 90, 1)
Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. (Liber Psalmorum 139, 19)
Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei. (Liber Psalmorum 147, 10)
Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)