Löydetty 2240 Tulokset: Vir
in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. (Epistula I ad Corinthios 7, 4)
His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
— quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. (Epistula I ad Corinthios 7, 11)
et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. (Epistula I ad Corinthios 7, 13)
Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. (Epistula I ad Corinthios 7, 14)
Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? (Epistula I ad Corinthios 7, 16)
De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)
Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco. (Epistula I ad Corinthios 7, 28)