Mosaico decorativo

Löydetty 2240 Tulokset: Vir

  • Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent, (Evangelium secundum Lucam 9, 1)

  • et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)

  • Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)

  • Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)

  • Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. (Evangelium secundum Lucam 9, 32)

  • Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)

  • Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. (Evangelium secundum Lucam 10, 13)

  • Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)

  • Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)

  • Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 32)

  • Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam””. (Evangelium secundum Lucam 14, 24)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina