Löydetty 2240 Tulokset: Vir
De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax. (Liber Proverbiorum 19, 22)
Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus. (Liber Proverbiorum 19, 29)
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? (Liber Proverbiorum 20, 6)
A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. (Liber Proverbiorum 21, 8)
Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. (Liber Proverbiorum 21, 16)