Löydetty 2240 Tulokset: Vir
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem. (Liber I Maccabaeorum 13, 48)
Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris. (Liber I Maccabaeorum 13, 54)
Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti”. (Liber I Maccabaeorum 14, 23)
Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. (Liber I Maccabaeorum 14, 32)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; (Liber I Maccabaeorum 14, 33)
et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 14, 37)
Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum (Liber I Maccabaeorum 15, 13)
Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa. (Liber I Maccabaeorum 15, 26)
Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)