Löydetty 6 Tulokset: Via Crucis
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur; (Epistula ad Galatas 6, 12)
humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, (Epistula ad Philippenses 3, 18)
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)