Löydetty 103 Tulokset: Verumtamen
Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto — (Liber Esdrae 10, 13)
Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva”. (Liber Iob 2, 6)
Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. (Liber Iob 13, 15)
Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio. (Liber Iob 30, 24)
Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. (Liber Iob 33, 7)
Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)
Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. (Liber Psalmorum 49, 16)
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. (Liber Psalmorum 62, 3)
Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. (Liber Psalmorum 62, 5)
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. (Liber Psalmorum 62, 7)
Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. (Liber Psalmorum 62, 10)
Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - (Liber Psalmorum 68, 7)