Löydetty 523 Tulokset: Vero
Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 2)
Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 12)
Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti; (Prophetia Danielis 3, 31)
Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei; (Prophetia Danielis 11, 3)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “Domine, salvum me fac!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 30)