Löydetty 523 Tulokset: Vero
ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)
Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)
datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. (Liber II Maccabaeorum 14, 13)
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat. (Liber II Maccabaeorum 14, 17)
Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: “Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit”, (Liber II Maccabaeorum 15, 2)
Respondentem vero Oniam dixisse: “Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei”. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus. (Liber II Maccabaeorum 15, 26)
impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. (Liber Proverbiorum 10, 1)
Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt. (Liber Proverbiorum 14, 11)