Löydetty 674 Tulokset: Verbum Dei Testimonium
Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “Ne respondeatis ei”. (Liber Isaiae 36, 21)
hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: (Liber Isaiae 38, 4)
Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: “Audi verbum Domini exercituum: (Liber Isaiae 39, 5)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”. (Liber Isaiae 39, 8)
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. (Liber Isaiae 40, 8)
Et vidi, et nemo erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos interrogarem, responderent verbum. (Liber Isaiae 41, 28)
qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini” et deserta eius suscitabo; (Liber Isaiae 44, 26)
In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua”. (Liber Isaiae 45, 23)
sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: “Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram”; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)