Löydetty 398 Tulokset: Verba
Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. (Evangelium secundum Lucam 7, 1)
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)