Löydetty 539 Tulokset: Venit
Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. (Liber Ieremiae 41, 1)
Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. (Liber Ieremiae 46, 20)
Mercennarii quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. (Liber Ieremiae 46, 21)
Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? (Liber Ieremiae 47, 5)
Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath (Liber Ieremiae 48, 21)
Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! (Liber Ieremiae 50, 27)
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)
Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. (Liber Ieremiae 50, 41)
Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. (Liber Ieremiae 51, 13)
Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)
Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)
In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem. (Liber Ieremiae 52, 12)