Löydetty 539 Tulokset: Venit
Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine. (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis, (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis Andronico. (Liber II Maccabaeorum 4, 31)
adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur”. Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit; (Liber II Maccabaeorum 6, 28)
humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit. (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 38)
venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventiones — indignabantur enim supra modum — voluerunt irrita facere pacta. (Liber II Maccabaeorum 13, 25)
venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit. (Liber II Maccabaeorum 14, 4)
Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit. (Liber II Maccabaeorum 14, 26)