Löydetty 43 Tulokset: Utero

  • Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum. (Liber Genesis 25, 22)

  • Qui respondens ait: “Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori”. (Liber Genesis 25, 23)

  • Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. (Liber Genesis 25, 24)

  • Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: (Liber Genesis 38, 27)

  • ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur!". Et respondebit mulier: "Amen, amen". (Liber Numeri 5, 22)

  • quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum”. (Liber Iudicum 13, 5)

  • Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)

  • Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “Novacula numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 17)

  • Quibus illa respondit: “Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? (Liber Ruth 1, 11)

  • Memor esto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortua fuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro. (Liber Thobis 4, 4)

  • et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. (Liber Iob 1, 21)

  • Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii? (Liber Iob 3, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina