Löydetty 12723 Tulokset: Ut
inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis; (Liber Exodus 25, 14)
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, (Liber Exodus 25, 18)
cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. (Liber Exodus 25, 19)
Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, (Liber Exodus 25, 20)
Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)
In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. (Liber Exodus 25, 34)
Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)
Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. (Liber Exodus 26, 3)
Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. (Liber Exodus 26, 5)
Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)
Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 11)