Löydetty 12723 Tulokset: Ut
qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes. (Liber Exodus 18, 26)
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: (Liber Exodus 19, 3)
Responditque universus populus simul: “Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 8)
ait ei Dominus: “Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum”. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 9)
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem”. (Liber Exodus 19, 13)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. (Liber Exodus 19, 18)
Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos”. (Liber Exodus 19, 22)
Cui ait Dominus: “Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos”. (Liber Exodus 19, 24)
Locutusque est Deus cunctos sermones hos: (Liber Exodus 20, 1)
“Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 20, 2)
Memento, ut diem sabbati sanctifices. (Liber Exodus 20, 8)
septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)