Löydetty 12723 Tulokset: Ut
Dixitque Dominus ad Moysen: “Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. (Liber Exodus 14, 15)
Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. (Liber Exodus 14, 16)
Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius. (Liber Exodus 14, 17)
Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)
Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14, 24)
et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: “Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos”. (Liber Exodus 14, 25)
Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14, 26)
Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. (Liber Exodus 14, 29)
Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum! (Liber Exodus 15, 2)
Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. (Liber Exodus 15, 8)
Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)