Löydetty 12723 Tulokset: Ut
spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. (Epistula III Ioannis 1, 14)
Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. (Epistula III Ioannis 1, 15)
Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati: (Epistula Iudae 1, 1)
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. (Epistula Iudae 1, 3)
Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit; (Epistula Iudae 1, 5)
Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. (Epistula Iudae 1, 7)
Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant. (Epistula Iudae 1, 8)
Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “Increpet te Dominus!”. (Epistula Iudae 1, 9)
Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur. (Epistula Iudae 1, 10)
Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae; (Epistula Iudae 1, 12)
Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis (Epistula Iudae 1, 14)
facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii”. (Epistula Iudae 1, 15)