Löydetty 12723 Tulokset: Ut
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Epistula ad Hebraeos 13, 14)
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)
patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)