Löydetty 12723 Tulokset: Ut
De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 10)
et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 12)
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 1)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
Cum enim dixerint: “Pax et securitas”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)
igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 6)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)