Löydetty 12723 Tulokset: Ut
mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, (Epistula ad Colossenses 1, 26)
quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; (Epistula ad Colossenses 1, 28)
ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, (Epistula ad Colossenses 2, 2)
Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum. (Epistula ad Colossenses 2, 4)
Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, (Epistula ad Colossenses 2, 6)
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. (Epistula ad Colossenses 2, 7)
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; (Epistula ad Colossenses 2, 10)
et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, (Epistula ad Colossenses 2, 13)
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, (Epistula ad Colossenses 2, 16)
quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. (Epistula ad Colossenses 2, 17)
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. (Epistula ad Colossenses 2, 19)