Löydetty 1102 Tulokset: Usque
Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)
Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 25, 33)
“In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto”. (Liber Ieremiae 27, 22)
Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius”. (Liber Ieremiae 31, 34)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli, (Liber Ieremiae 31, 38)
et omnis vallis cadaverum et cineris et universa regio usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini; non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum”. (Liber Ieremiae 31, 40)
Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 32, 20)
Erant enim filii Israel et filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 32, 30)
Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)
Qui responderunt: “Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)
Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)
“Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, (Liber Ieremiae 36, 2)