Löydetty 427 Tulokset: Una
et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)
Qui ait ad illam: “Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?”. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. (Liber Iob 2, 10)
Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius; (Liber Iob 25, 5)
si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, (Liber Iob 31, 26)
qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis? (Liber Iob 34, 8)
Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. (Liber Iob 41, 13)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, (Liber Psalmorum 8, 4)
Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 72, 5)
Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. (Liber Psalmorum 72, 7)
Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra. (Liber Psalmorum 81, 4)
Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt: (Liber Psalmorum 83, 6)