Löydetty 2521 Tulokset: Tribus Ex Israel
“Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, (Liber Numeri 3, 46)
a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. (Liber Numeri 3, 50)
Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)
“Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo. (Liber Numeri 5, 2)
Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)
“Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit; (Liber Numeri 5, 6)
Omnis quoque praelibatio rerum sacrarum, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinet; (Liber Numeri 5, 9)
“Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit maritumque decipiens (Liber Numeri 5, 12)
“Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, (Liber Numeri 6, 2)
“Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis: (Liber Numeri 6, 23)
Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis”. (Liber Numeri 6, 27)