Löydetty 2521 Tulokset: Tribus Ex Israel
Nec enim factum est Pascha tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnibus diebus regum Israel et regum Iudae, (Liber II Regum 23, 22)
Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)
Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 23, 31)
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. (Liber II Regum 24, 1)
Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. (Liber II Regum 24, 8)
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)
Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. (Liber I Paralipomenon 1, 34)
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon, (Liber I Paralipomenon 2, 1)
Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis. (Liber I Paralipomenon 2, 7)
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)