Löydetty 1232 Tulokset: Tibi
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 5)
Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuae; (Liber I Maccabaeorum 15, 6)
Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi; (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 8)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)
tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris”. (Liber II Maccabaeorum 7, 19)
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: “Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui. (Liber II Maccabaeorum 7, 27)
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. (Liber Proverbiorum 3, 2)
Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit. (Liber Proverbiorum 3, 25)
Ne dicas amico tuo: “Vade et revertere, cras dabo tibi”, cum statim possis dare. (Liber Proverbiorum 3, 28)