Löydetty 1232 Tulokset: Tibi
“Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 40, 4)
Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. (Liber Iob 40, 10)
Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? (Liber Iob 40, 27)
Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. (Liber Psalmorum 2, 8)
Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo. (Liber Psalmorum 5, 4)
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Liber Psalmorum 6, 6)
ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)
RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. (Liber Psalmorum 10, 14)
Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, (Liber Psalmorum 18, 50)
Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. (Liber Psalmorum 20, 3)
Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat. (Liber Psalmorum 20, 5)
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? (Liber Psalmorum 30, 10)